Charter Document - 00050390

Charter Document - 00050390


Charter Number: 00050390
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus pistor Ricardi London episcopi et Emma uxor mea dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et altari Beate Marie Virginis Westmonasterii in puram et perpetuam elemosinam ad invenienda luminaria coram prefato altari sex solidatos redditus de terra nostra quam tenemus de canonicis Sancte Osithe in parochia de Ludgate que videlicet terra iacet inter terram nostram quam tenemus de Hospitali Sancti Iacobi prope la Cherringe et inter terram que fuit Willelmi Turpin de camera Regis Henrici percipiendos de nobis et heredibus nostris in perpetuum de prefata terra ad duos terminos anni scilicet ad Purificationem Beate Marie tres solidos et ad Vincula Sancti Petri tres solidos solvendos custodi predicti altaris qui pro tempore luminaria ibidem ministraverit Ego autem Reginaldus et Emma uxor mea et heredes nostri prefatos sex solidatos redditus prefato altari warantizabimus contra omnes homines et omnes feminas Ut autem hec nostra donatio et concessio firma sit et stabilis eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Roberto capellano Johanne filio Willelmi Odone aurifabro tunc preposito Thoma filio Emme Reinerio pistore Ricardo filio Heimundi Stephano de Berking Roberto de Crokesl Roberto de Cleygate Laurentio Muscat Ada de ecclesia Willelmo de Scardebuith Helya parmentario Galfrido de ecclesia Waltero clerico et multis aliis