Charter Document - 00050388
Charter Number: | 00050388 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1175 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Noverint omnes tam presentes quam futuri qui litteras istas viderint vel audierint quod ego Brichtmarus de Haverhulla voluntate et assensu Willelmi filii et heredis mei donavi et presenti carta confirmavi Deo et Sancto Petro Westmonasterii in perpetuam elemosinam vj solidos singulis annis de terra quam Robertus caliciarius tenet de feudo Willelmi Matel extra portam Lundon que dicitur Ludgate Hos vero vj solidos predictus Robertus caliciarius et heredes sui vel quicumque terram illam tenuerint solvent annuatim sacriste Westmonasterii duobus terminis anni ad emendum vinum ad missas scilicet tres solidos ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste et tres solidos ad Natale Domini Hanc autem mee parvitatis elemosinam voluntarie et devote donavi prenominate ecclesie pro salute anime mee et Dionisie uxoris mee que ibi honorifice sepulta est et Willelmi filii mei et A[] uxoris sue et filiorum suorum necnon et omnium antecessorum et posteriorum meorum ut fratres inibi Deo servientes memores nostri sint iugiter in orationibus suis et ut participes simus a modo omni tempore missarum psalmorum orationum elemosinarum et omnium beneficiorum ecclesie illius sicut Dominus Walterus abbas eiusdem loci et totus conventus in plenario capitulo nobis unanimiter concesserunt et in fraternitatem et societatem suam nos tam in vita quam in morte susceperunt