Charter Document - 00050387

Charter Document - 00050387


Charter Number: 00050387
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Roesia la custurere que fui uxor Willelmi Turpin de camera Domini Regis Henrici pro salute anime mee et pro anima domini mei et omnium antecessorum nostrorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et altari Beate Virginis Marie in ecclesia Beati Petri Westmonasterii in puram et perpetuam elemosinam ad luminaria eiusdem altaris administranda totam terram meam extra Ludgate cum domibus lapideis et omnibus pertinenciis suis quam scilicet terram predictus dominus meus Willelmus Turpin mihi pro servicio meo dedit et carta sua confirmavit illam videlicet terram quam Osmundus caretarius et Ermengarda uxor eius tenuerunt et de qua terra predictum Willelmum dominum meum fecerunt heredem in curia Domini Regis Henrici cartas et munimenta omnia que de predicta terra habuerunt illi resignantes Habendam et tenendam procuratori predicti altaris Beate Virginis Marie libere quiete integre et honorifice absque omni reclamatione omnium heredum meorum vel domini mei sicut carta predicti domini mei testatur salvo servicio monialium de Clerchenewelle et Rogeri de Frivile et heredum suorum et Radulfi de Rosei et heredum suorum Hanc autem cartam meam et cartas et munimenta predicti domini mei de prefata terra super altare Beate Virginis Marie obtuli et prefate ecclesie in perpetuum resignavi Ut autem hec mea donatio stabilis et rata permaneat eam presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Symone Alexandro et Ricardo capellanis Odone aurifabro Stephano de Berkinges Ada nepote episcopi Galfrido de Cruce Thoma vinitore Ivone de Medmeham Nicholao de cellario Laurentio Muschat Ricardo filio Ranulfi Ada Galfrido Johanne Willelmo Stutel servientibus de ecclesia Elia parmentario et multis aliis