Charter Document - 00050385

Charter Document - 00050385


Charter Number: 00050385
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Ricardus Blundus de London omnibus Francis et Anglicis hoc scriptum audientibus salutem in Christo Notum sit vobis quod ego pietatis intuitu et pro salute anime mee et pro anima patris mei et matris et pro anima uxoris mee et meorum infantium et pro anima Roberti nepotis et pro animabus omnium antecessorum nostrorum et nostrorum benefactorum et pro animabus omnium fidelium defunctorum dedi et concessi et hac mea confirmavi carta ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio et toti conventui ibidem Deo servienti unum de stallis meis quos habui in parochia Sancti Nicholai ad Mazatriam scilicet illum qui jacet apud occidentalem partem et qui est ante domum que fuit Galfridi Darden in perpetuam elemosinam finabiliter sine ullo retenemento michi vel heredibus meis ad illorum pitanciam sine fine scilicet unum illorum quem Willelmus Hiberniensis tenuit de me Et omnes illi qui hanc elemosinam alibi ponent nisi ad predictam pitanciam excomunicati sunt Et ego peto quod nomen meum scriptum sit in martilogio Hiis testibus Petro capellano de Colcherch Walerammo filio Meilla Huberto nepote Galfridi Willelmo filio Roberti Roberto fratre suo Alexandro filio Fauk[alsio] Galfrido de Soam Margareta et multis aliis