Charter Document - 00050380

Charter Document - 00050380


Charter Number: 00050380
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1141 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Hec est conventio inter Bertramium et Nicholaum filium Clementis de ecclesia Sancti Mathei Concessione clementis facta est inter Bertramium et Nicholaum hoc modo scilicet Bertramius reddet singulis annis Nicholao v solidos de eadem ecclesia xxx denarios in Nativitate Sancte Marie et xxx denarios in media Quadragesima Et si prior mortuus fuerit Nicholaus vel vitam suam mutaverit relinquens seculum quietius erit exinde Bertramius nec postea alicui aliquid reddet set quiete eam ulterius tenebit de omni calumpnia Nicholai et suorum quantum ad ipsum Nicholaum pertinet Si vero Bertramius prior mortuus fuerit vel seculum relinquendo vitam mutaverit in pace et quiete deinde semper tenebit Nicholaus sicut suam propriam liberam de omni calumpnia Bertramii et omnium suorum ita quod inde nichil clamare poterit nec Nicholaus ullo modo impedire quantum ad ipsum Berthramium pertinet Hec conventio facta est in capitulo Sancti Pauli concessione Roberti episcopi London et fide firmata ex utraque parte scilicet Nicholaus fide firmavit sine malo ingenio quod ex sua parte hoc tenebit et Bertramius similiter Hiis testibus Ricardo archidiacono Magister Radulphus Robertus Catamo Robertus Auco Gaufridus cunestabulus Odo canonicus Nicholaus canonicus Walterus Theodoricus Rannulphus Nicholaus Hubertus Magister Henricus Hugo Baldewinus Gaufridus Hamo Hunfridus presbiter Radulphus presbiter Rogerus filius Billehold Thiwoldus canonicus Robertus filius Nebulari