Charter Document - 00050364

Charter Document - 00050364


Charter Number: 00050364
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1191 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Cornerius dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Sancti Petri apud Westmonasterium et monachis ibidem Deo servientibus et servituris pro anima mea et pro animabus omnium antecessorum et heredum meorum et pro animabus omnium fidelium defunctorum quatuor solidatas quieti reditus in London in liberam et puram et perpetuam elemosinam de capitali managio meo quod est in parochia Sancte Fidis in criptis Sancti Pauli Habendas et tenendas et percipiendas easdem monachis libere quiete integre finabiliter de predicto managio ad duos terminos anni scilicet infra octabis Pasche duos solidos et infra viij dies Festi Sancti Michaelis duos solidos ad invenienda luminare inperpetuum coram altari Beate Marie in predicta ecclesia Sancti Petri Has autem quatuor solidatas quieti reditus integre ego Johannes predictus et heredes mei finabiliter warantizabimus et quietas faciemus prenominatis monachis de Westmonasterio contra omnes homines et feminas sicut liberam et puram et perpetuam elemosinam Et quia volui hanc donationem et concessionem meam ratam et inconcussam esse inperpetuum presentem cartam sigillo meo confirmavi Hiis testibus Henrico filio Ailwini tunc maiore London Thoma filio Johannis aldermanno Willelmo de Haverill Thoma filio eius Willelmo filio Reineri Willelmo de Berking Roberto filio Aliz Willelmo et Martino fratribus eius Johanne filio Vitalis Willelmo Longo aurifabro