Charter Document - 00050358
Charter Number: | 00050358 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Laurentius de Stanstede cognomine Diabolus filius Willelmi cognomento Diaboli dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Joseph filio Petri nepoti meo totam terram meam quam teneo in London que scilicet terra est infra portam de Hludgate juxta capellam Sancti Martini cum eadem capella que est super feudo meo fundata apud australem partem tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi quamdiu vixerit libere quiete et honorifice Reddendo annuatim pro omnibus serviciis mihi et heredibus meis iiij solidos ad iiij terminos scilicet ad Pascham xij denarios et ad Festum Sancti Johannis Baptiste xij denarios et ad Festum Sancti Michaelis xij denarios et ad Natale Domini duodecim denarios Ego autem Laurencius et heredes mei warantizabimus predicto Joseph predictam terram et capellam contra omnes homines Hii sunt testes Petrus sacerdos Robertus capellanus Ricardus diaconus Willelmus clericus Augustinus calic[erius] Willelmus calic[erius] Stephanus calic[erius] Ricardus calic[erius] Robertus faber Stephanus aurifaber Walterus aurifaber Marcus carpentarius Johannes Morin Adam sermonicinarius Willelmus plumbarius Rogerus carpentarius David parmentarius et multi alii