Charter Document - 00050357

Charter Document - 00050357


Charter Number: 00050357
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Gilebertus Rufus dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Gaufrido Rufo filio meo unam soppam in Nova Peschuneria sicut rectam emptionem meam et adquisitionem meam scilicet illam soppam quam ego emi de Bauderico clerico qui devenit canonicus ad ecclesiam Sancte Marie ultra Pontem Lundon Habendam et tenendam illi et heredibus suis libere et quiete jure hereditario reddendo inde singulis annis domino regi duos solidos pro omni servitio et consuetudine et exactione Pro hac vero donatione et concessione predictus Gaufridus dedit michi xl solidos sterlingorum His testibus Johanne capellano de Sancto Nicholao Ricardo capellano de Sancta Maria Magdalena Gernua subvicecomite Lundon Godsalmo pessunier Johanne Blundo David Blundo Symone le pessunier Roberto de Marisco Henrico Blundo Nicholao tinctore Ricardo Crasso et multis aliis