Charter Document - 00050347
| Charter Number: | 00050347 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1199 - 1216 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Robertus de Molesham prior Westmonasterii tunc custos altaris Beate [Marie] [concessi et dedi] et hac presenti carta mea confirmavi consilio et assensu tocius conventus eiusdem loci Magistro Gaufrido [] et heredibus suis et illi cuicumque dare vel vendere vel assignare voluerit mesuagium illud in Westm[onasterio] [] Aliz uxoris eius quod mesuagium iacet inter domum Rogeri Henganet et domum Agnetis de Cleigat ex[] et quod mesuagium predictus Gilebertus quando iter arripuit Ierosolimam dedit altari Beate Marie predicti loci [] uxoris sue scilicet post decessum eiusdem uxoris sue sicut eorum empcionem et adquisicionem Prefatus vero Magister [Galfridus] vel alii qui custos efficietur predicti altaris ad opus luminaris Beate Marie predicti loci octo denarios ad [Festum Sancti] Michaelis duos denarios et ad Nathale Domini duos denarios et ad Pascham duos denarios et ad [Festum Sancti Johannis Baptiste] duos denarios Hoc vero mesuagium tenebit predictus Magister Gaufridus Pic[ot] vel heredes sui vel ille cuilibet m[] de predicto altari libere et pacifice et quiete ab omni exactione et consuetudine per predictum serv[icium] eiusdem feodi scilicet quadraginta denarios qui reddendi de predicto mesuagio annuatim per quatuor [terminos] loci Ego vero Robertus de Molesham prior predicti loci tunc custos altaris Beate Marie vel ille qui custos eiusdem [altaris] predicto Magistro Gaufrido Pic[ot] et heredibus suis vel illi cuicumque hoc mesuagium dederit vel vendiderit vel [] servicio contra omnes homines et feminas inperpetuum Et ut hec donacio et concessio et presentis carte [] permaneat eam istius sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Roberto capellano Willelmo [] clerico Willelmo filio Andree Ricardo Testard Odone aurifabro tunc preposito Henrico Sumer R[] Willelmo pistore e[]
