Charter Document - 00050343
Charter Number: | 00050343 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1179 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Hec est finalis concordia inter monachos Westmonasterii et Johannem Tresgod et Amiam uxorem eius facta apud London in Hustingo existentibus tunc vicecomitibus Willelmo filio Isabell et Reginaldo veteri et aliis baronibus London presidentibus de una terra in Duvegate que fuit Sermani in qua mansit Robertus de Marlebergia de qua solebant idem monachi antiquitus viij solidos percipere per annum videlicet quod Mirable que fuit filia Ogeri dapiferi tenebit eandem terram tota vita sua libere sine censu Post decessum autem ipsius Mirable aut si forte ad religionem se transtulit vel quocumque modo terra illa de manu ipsius exierit memoratus Johannes et uxor eius et heredes eorum vel quicumque eam tenuerit reddent annuatim pro parte illius terre quam tenebint quatuor solidos inperpetuum camere prescriptorum monachorum in elemosinam scilicet ad Pascham duos solidos ad Festum Sancti Michaelis duos solidos nec amplius poterunt monachi de parte Johannis et uxoris sue sive heredum suorum exigere quam illos iiij solidos per annum Sed Petrus de Suttuna et uxor eius Margareta et heredes eorum alios iiij solidos per annum monachis persolvent sicut cirographum eorum testatur Et istud actum est consilio et assensu Amie uxoris supradicti Johannis que est heres ipsius terre Hiis testibus Gilleberto constabulario Turris London Johanne Buchunte Edwardo Blundo Henrico filio Ailwini Radulpho Brand Rogero filio Alani Ricardo filio Reinerii Andrea Bucherel Willelmo filio Sabel Johanne de Coveham Willelmo de Haverhell Walerammo Johanne Burguinun Radulpho Britone Petro Johanne clericis vicecomitibus et toto Hustingo
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia inter monachos Westmonasteriiname et Johannem Tresgodname et Amiam uxoremname eius facta apud Londonlocation in Hustingo existentibus tunc vicecomitibus Willelmo filio Isabellname et Reginaldo veteriname et aliis baronibus London presidentibus de una terra in Duvegate que fuit Sermaniname in qua mansit Robertus de Marlebergianame de qua solebant idem monachiname antiquitus viij solidosnumeral percipere per annum videlicet quod Mirablename que fuit filia Ogeri dapiferiname tenebit eandem terram tota vita sua libere sine censu Post decessum autem ipsius Mirablename aut si forte ad religionem se transtulit vel quocumque modo terra illa de manu ipsius exierit memoratus Johannesname et uxor eius et heredes eorum vel quicumque eam tenuerit reddent annuatim pro parte illius terre quam tenebint quatuor solidos inperpetuum camere prescriptorum monachorumname in elemosinam scilicet ad Pascham duos solidos ad Festum Sancti Michaelis duos solidos nec amplius poterunt monachiname de parte Johannisname et uxoris sue sive heredum suorum exigere quam illos iiij solidosnumeral per annum Sed Petrus de Suttunaname et uxor eius Margaretaname et heredes eorum alios iiij solidosnumeral per annum monachisname persolvent sicut cirographum eorum testatur Et istud actum est consilio et assensu Amie uxorisname supradicti Johannisname que est heres ipsius terre Hiis testibus Gilleberto constabulario Turris Londonname Johanne Buchuntename Edwardo Blundoname Henrico filio Ailwininame Radulpho Brandname Rogero filio Alaniname Ricardo filio Reineriiname Andrea Bucherelname Willelmo filio Sabelname Johanne de Covehamname Willelmo de Haverhellname Walerammoname Johanne Burguinunname Radulpho Britonename Petroname Johanne clericis vicecomitibusname et toto Hustingo