Charter Document - 00050338

Charter Document - 00050338


Charter Number: 00050338
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1210
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis [apud] Norhtanton a Die Sancti Michaelis in quinque septimanis anno regni Regis Johannis xij coram ipso domino rege Simone de Patshull Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemer Roberto de Aumar Rogero Huscarl justiciariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum abbatem de Westmonasterio petentem per Odonem aurifabrum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Simonem de Den deforciantem per Ivonem filium suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Huppingeham Unde recognitio ultime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Simon recognovit advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et conventus et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis inperpetuum et idem abbas recepit ipsum Simonem et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que fient de cetero in ecclesia sua de Westmonasterio inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis [apud] Norhtantonlocation a Die Sancti Michaelis in quinque septimanis anno regni Regis Johannis xijdate coram ipso domino rege Simone de Patshullname Jacobo de Poternaname Henrico de Ponte Aldemername Roberto de Aumarname Rogero Huscarl justiciariisname et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum abbatem de Westmonasterioname petentem per Odonem aurifabrumname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Simonem de Denname deforciantem per Ivonem filiumname suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Huppingeham Unde recognitio ultime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Simonname recognovit advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse ius ipsius abbatisname et conventus et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterioname et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto abbatiname et successoribus suis inperpetuum et idem abbasname recepit ipsum Simonemname et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que fient de cetero in ecclesia sua de Westmonasterioname inperpetuum