Charter Document - 00050337

Charter Document - 00050337


Charter Number: 00050337
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego R[adulfus] Dei gratia abbas Westmonasterii et eiusdem loci conventus ratam habemus et presenti carta confirmamus Willelmo de Remis et heredibus suis donacionem illam quam Robertus de Ardre persona ecclesie de Okham eis fecit de duabus scilicet virgatis terre in villa de Thorp habendis et tenendis de ecclesia nostra de Okham reddendo eidem ecclesie annuatim duos solidos pro omni servicio sicut carta predicti Roberti de Ardre testatur Ut autem hec nostra concessio stabilis et rata permaneat eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Ricardo de Dol