Charter Document - 00050334
Charter Number: | 00050334 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a Die Pasche in unum mensem anno regni Regis Johannis nono coram ipso domino rege Simone de Pateshull Jacobo de Poterne Henrico de Ponte Audemar justiciis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Thomam de Preston petentem per Alexandrum Walensem positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Radulfum abbatem Westmonasterii deforciantem de advocacione ecclesie de Perham Unde recognitio ultime presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Thomas recognovit advocacionem predicte ecclesie esse ius ipsius abbatis et conventus et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem abbati et conventui et eorum successoribus et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio imperpetuum et predictus abbas et conventus receperunt eum in singulis beneficiis et orationibus que fuerint in ecclesia sua de Westmonasterio imperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a Die Pasche in unum mensem anno regni Regis Johannis nonodate coram ipso domino rege Simone de Pateshullname Jacobo de Poternename Henrico de Ponte Audemar justiciisname et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Thomam de Prestonname petentem per Alexandrum Walensemname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Radulfum abbatem Westmonasteriiname deforciantem de advocacione ecclesie de Perham Unde recognitio ultime presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Thomasname recognovit advocacionem predicte ecclesie esse ius ipsius abbatisname et conventus et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterioname et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem abbatiname et conventui et eorum successoribus et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterioname imperpetuum et predictus abbasname et conventus receperunt eum in singulis beneficiis et orationibus que fuerint in ecclesia sua de Westmonasterioname imperpetuum