Charter Document - 00050333

Charter Document - 00050333


Charter Number: 00050333
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1200 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri hanc esse formam firme pacis inter Abbatem Johannem de Sancto Albano et Abbatem Radulphum de Westmonasterio de controversia que fuit inter illos de visu francplegiorum de Aldenham et de secta hundredi videlicet quod Abbas Sancti Albani Johannes premissa summonitione congrua mittet quem voluerit de baillivis suis ad videndum francplegium ad Aldenham ita quod suscepto ab eodem baillivo abbatis Sancti Albani iuramento hominum de Aldenham et audito vero dicto de his unde requisiti fuerint ipse baillivus abbatis Sancti Albani vadia ab his qui in misericordia fuerint recipiet et ipsa vadia et omnes forisfacture que illa die de visu francplegiorum pervenient remanebunt quieta abbati Westmonasterii in manu baillivi sui per sic quod singulis annis in die visus francplegiorum baillivus abbatis Sancti Albani recipiet per manum baillivi abbatis Westmonasterii duos bizancios vel iiij solidos sterlingorum sive fuerint forisfacture sive non fuerint Nec poterit amplius exigi ab abbate Westmonasterii vel baillivo suo vel hominibus de Aldenham pro visu francplegiorum salva secta hundredi sicut antiquitus fieri solebat et salvis placitis corone Et ut hac forma pacis stabilis sit et firma sigillorum munimine utriusque partis roboratur His testibus Willelmo de Sisseverna senescallo abbatis Sancti Albani Ricardo de Dol senescallo abbatis Westmonasterii David de Jarpenvill Philippo de Oxehai Uliano Cheneduit Laurentio de Theburg Roberto de Mikelefeld Rogero de Muriden Rogero filio Simonis Nicholao dispensatore Ricardo Testard Bartholomeo pincerna Jacobo ostiario Waltero marescallo et multis aliis