Charter Document - 00050332

Charter Document - 00050332


Charter Number: 00050332
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1200 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Radulphus divina miseratione abbas Westmonasterii universis hominibus de Benflet tam liberis quam aliis salutem Noverit universitas vestra nos reddidisse et quietum clamasse inperpetuum dilectis filiis nostris priori et conventui Westmonasterii totum manerium suum de Benflet cum omnibus possessionibus et redditibus et omnibus pertinentiis suis sine aliquo retinemento quod scilicet manerium ad pitanceriam eorum pertinet et ad eandem antiquitus fuit assignatum quod videlicet manerium ad terminum de eis tenuimus per eorum voluntatem et concessionem Iccirco vobis mandamus quatinus sicut nobis fuistis intendentes decetero predictis priori et conventui intendatis Mittimus autem ad vos latores presentium monachos nostros ut predicti manerii loco predicti prioris et conventus saisinam recipiant et ut vobis viva voce dicant et ostendant quod litteris testamur presentibus Valete