Charter Document - 00050330
| Charter Number: | 00050330 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in j mensem anno regni Regis Johannis quinto coram Gaufrido filio Petri Ricardo de Her[iet] Simone de Pat[es]hull Eustachio de Faucunb[er]g Johanne de Gestling Osberto filio Hervei Godefrido de Insula Waltero de Creping justiciariis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum abbatem Westmonasterii petentem et Willelmum de Ginnes et Matildem uxorem suam tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Batricheseya sicut aquaductus designat usque ad propriam terram predicti Willelmi et a nemore archiepiscopi Cantuariensis usque ad parcum de Beke[n]ham Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Matildis recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Willelmo et Matildi et heredibus ipsius Matildis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de ipso abbate et successoribus suis inperpetuum per liberum servicium viginti solidorum per annum pro omni servicio reddendo ad duos terminos anni scilicet ad Pascha decem solidos et ad Festum Sancti Michaelis decem solidos Et pro hac concessione predicti Willelmus et Matildis remiserunt et quietum clamaverunt predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuerunt in bosco et in terra de Pange de se et heredibus ipsius Matildis inperpetuum ita quod predictus abbas et successores sui possint facere voluntatem suam de predicto bosco et terra sine contradictione predictorum Willelmi et Matildis et heredum ipsius Matildis ita tamen quod predictus abbas concessit predicto Willelmo et Matildi et heredibus ipsius Matildis communam herbagii in bosco suo de Pange de omnibus propriis averiis de Bekenham exceptis capris et alienis averiis quamdiu boscum clausum non fuerit Et preterea idem abbas concessit predictis Willelmo et Matildi et heredibus ipsius Matildis triginta porcos in predicto bosco quietos de pannagio et omnes alii porci et omnia averia de Bekenham removeantur de predicto bosco de Pange quamdiu pessio durat scilicet inter Festum Sancti Michaelis et Festum Sancti Martini Et si forte contigerit quod predictus abbas vel successores sui predictum obscum de Pange clauserunt predicti Willelmus et Matildis et heredes ipsius Matildis habebunt in predicto bosco pasturam ad quadraginta animalia et ad centum oves et predictos triginta porcos quietos de pannagio Et si forte contigerit quod idem abbas vel successores sui de predicto bosco essartare voluerint licet bene facere eis hoc sine contradictione predictorum Willelmi et Matildis vel heredum ipsius Matildis sed tamen remanebit de predicto bosco et herbagio non sartato quod idem Willelmus et Matildis et heredes ipsius Matildis habeant sustentacionem ad predictos triginta porcos et ad quadraginta animalia et ad centum oves Et idem abbas cepit homagium ipsius Willelmi de predicta terra in eadem curia
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die Pasche in j mensem anno regni Regis Johannis quintodate coram Gaufrido filio Petriname Ricardo de Her[iet]name Simone de Pat[es]hullname Eustachio de Faucunb[er]gname Johanne de Gestlingname Osberto filio Herveiname Godefrido de Insulaname Waltero de Creping justiciariisname et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum abbatem Westmonasteriiname petentem et Willelmum de Ginnesname et Matildem uxoremname suam tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Batricheseya sicut aquaductus designat usque ad propriam terram predicti Willelminame et a nemore archiepiscopi Cantuariensisname usque ad parcum de Beke[n]ham Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmusname et Matildisname recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatisname et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterioname Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbasname concessit predicto Willelmoname et Matildiname et heredibus ipsius Matildisname totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de ipso abbatename et successoribus suis inperpetuum per liberum servicium viginti solidorum per annum pro omni servicio reddendo ad duos terminos anni scilicet ad Pascha decem solidos et ad Festum Sancti Michaelis decem solidos Et pro hac concessione predicti Willelmusname et Matildisname remiserunt et quietum clamaverunt predicto abbatiname et successoribus suis totum ius et clamium quod habuerunt in bosco et in terra de Pange de se et heredibus ipsius Matildisname inperpetuum ita quod predictus abbasname et successores sui possint facere voluntatem suam de predicto bosco et terra sine contradictione predictorum Willelminame et Matildisname et heredum ipsius Matildisname ita tamen quod predictus abbasname concessit predicto Willelmoname et Matildiname et heredibus ipsius Matildisname communam herbagii in bosco suo de Pange de omnibus propriis averiis de Bekenham exceptis capris et alienis averiis quamdiu boscum clausum non fuerit Et preterea idem abbasname concessit predictis Willelmoname et Matildiname et heredibus ipsius Matildisname triginta porcos in predicto bosco quietos de pannagio et omnes alii porci et omnia averia de Bekenham removeantur de predicto bosco de Pange quamdiu pessio durat scilicet inter Festum Sancti Michaelis et Festum Sancti Martini Et si forte contigerit quod predictus abbasname vel successores sui predictum obscum de Pange clauserunt predicti Willelmusname et Matildisname et heredes ipsius Matildisname habebunt in predicto bosco pasturam ad quadraginta animalia et ad centum oves et predictos triginta porcos quietos de pannagio Et si forte contigerit quod idem abbasname vel successores sui de predicto bosco essartare voluerint licet bene facere eis hoc sine contradictione predictorum Willelminame et Matildisname vel heredum ipsius Matildisname sed tamen remanebit de predicto bosco et herbagio non sartato quod idem Willelmusname et Matildisname et heredes ipsius Matildisname habeant sustentacionem ad predictos triginta porcos et ad quadraginta animalia et ad centum oves Et idem abbasname cepit homagium ipsius Willelminame de predicta terra in eadem curia
