Charter Document - 00050329

Charter Document - 00050329


Charter Number: 00050329
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus divina miseratione abbas Westmonasterii et eiusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos ad petitionem Roberti Mauduit domini regis camerarii et Isabelle uxoris sue et aliorum bonorum virorum concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse quod omnia bona collata vel conferenda altari Beate Marie eiusdem ecclesie Westmonasterii sive in redditibus sive in terris sive in quibuscumque elemosinarum largitionibus rata sint et stabilia ad luminaria eiusdem altaris ministranda et alias elemosinas provisas ibidem faciendas Et preterea concessimus quod nomina omnium illorum qui bona sua predicto altari contulerint vel collaturi sunt in martyrologio nostro conscribantur et omnium bonorum que in ecclesia nostra fient in orationibus in jejuniis in vigiliis in missis in disciplinis et in omnibus aliis elemosinis sint participes Nos autem excommunicav[er]imus in pleno capitulo solempniter accensis candelis omnes quicumque in alios usus predicta bona absque communi consilio abbatis et conventus eiusdem loci transferent Teste Deo et Beata Maria et omnibus sanctis Dei