Charter Document - 00050316

Charter Document - 00050316


Charter Number: 00050316
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Sancte Katerine anno regni Regis Ricardi ix coram Domino H[uberto] Cantuariensi archiepiscopo Radulfo Herefordense Ricardo Eliensi archidiacono Magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenna Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei justiciariis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Ailwardum de Cherringe et Hawissam uxorem suam petentes et abbatem Westmonasterii tenentem de iij virgatis terre cum pertinenciis in Tudinton unde recognicio de Morte Antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas recognovit predictis Ailwardo et Hawisse predictas tres virgatas terre cum pertinenciis in Tudinton esse ius eorum et hereditatem tenendas de se et de successoribus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium j marce argenti per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio Et pro hoc fine et concordia et recognicione predictus Ailward et uxor eius Hawissa dederunt predicto abbati xx solidos esterlingorum Middelsex

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation in crastino Sancte Katerine anno regni Regis Ricardi ixdate coram Domino H[uberto] Cantuariensi archiepiscoponame Radulfo Herefordensename Ricardo Eliensi archidiacononame Magistro Thoma de Husseburnname Willelmo de Warennaname Ricardo de Herierdname Osberto filio Hervei justiciariisname et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Ailwardum de Cherringename et Hawissam uxoremname suam petentes et abbatem Westmonasteriiname tenentem de iij virgatisnumeral terre cum pertinenciis in Tudinton unde recognicio de Morte Antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbasname recognovit predictis Ailwardoname et Hawissename predictas tres virgatas terre cum pertinenciis in Tudinton esse ius eorum et hereditatem tenendas de se et de successoribus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium j marcenumeral argenti per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio Et pro hoc fine et concordia et recognicione predictus Ailwardname et uxor eius Hawissaname dederunt predicto abbatiname xx solidosnumeral esterlingorum Middelsex