Charter Document - 00050310

Charter Document - 00050310


Charter Number: 00050310
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die Jovis proxima post Festum Sancti Bartholomei anno regni Regis Ricardi ix coram H[uberto] Cantuariensi archiepiscopo G[alfrido] filio Petri Ricardo Eliensi archidiacono Magistro Thoma de Husseborne Ricardo de Herierd Willelmo de Warenn Osberto filio Hervei Johanne de Gestling justiciariis et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Walterum filium Thurstani de Coleham petentem et Willelmum abbatem de Westmonasterio et conventum eiusdem loci tenentes de senescaucia abbatie de Westmonasterio unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus remisit et quietum clamavit predictis abbati et successoribus suis totum ius et clamium suum quod habuit in predicta senescaucia de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus abbas et conventus concesserunt dare predicto Waltero annuatim quinque marcas argenti ad duos terminos anni scilicet ad Festum Sancti Michaelis duas marcas et dimidiam et ad Pascham duas marcas et dimidiam de camera ipsius abbatis donec ei satisfecerint de decem libratis redditus in tota vita sua vel de minus quo pacatus fuerit Middelsex

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation die Jovis proxima post Festum Sancti Bartholomei anno regni Regis Ricardi ixdate coram H[uberto] Cantuariensi archiepiscoponame G[alfrido] filio Petriname Ricardo Eliensi archidiacononame Magistro Thoma de Hussebornename Ricardo de Herierdname Willelmo de Warennname Osberto filio Herveiname Johanne de Gestling justiciariisname et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Walterum filium Thurstani de Colehamname petentem et Willelmum abbatem de Westmonasterioname et conventumname eiusdem loci tenentes de senescaucia abbatie de Westmonasterio unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterusname remisit et quietum clamavit predictis abbatiname et successoribus suis totum ius et clamium suum quod habuit in predicta senescaucia de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus abbasname et conventusname concesserunt dare predicto Walteroname annuatim quinque marcas argenti ad duos terminos anni scilicet ad Festum Sancti Michaelis duas marcas et dimidiam et ad Pascham duas marcas et dimidiam de camera ipsius abbatisname donec ei satisfecerint de decem libratis redditus in tota vita sua vel de minus quo pacatus fuerit Middelsex