Charter Document - 00050308

Charter Document - 00050308


Charter Number: 00050308
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1196 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus abbas Westmonasterii assignavi camerario conventus nostri quo pro tempore fuerit novem solidos de terra quam Elfgiva Lumbarda ecclesie nostre in elemosinam dedit et duodecim denarios de caputio nostro per manum suam annuatim recipiendos et Godefrido de Sancto Martino solvendos donec idem Godefridus unam ecclesiarum nostrarum inter muros civitatis London quam ei promisimus habeat Cum autem iamdictus G[odefridus] ecclesiam a nobis receperit et habuerit camerarius conventus nostri prefatos decem solidos amplius non percipiet sed sicut fuerunt prius in [libera] nostra libera disposicione erunt Et ut hec nostra assignacio stabilis interim perseveret huic scripto nostro sigilli nostri munimentum apposuimus Testibus Philippo et Adam et Gilebert capellanis et monachis nostris