Charter Document - 00050296
Charter Number: | 00050296 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die Veneris proximam post Ascensionem Domini anno xxxi regni Regis Henrici Secundi coram J[ohanne] Norwicense episcopo et Rannulfo de Glanvill justiciariis domini regis et Ricardo tesaurario et Godefrido de Luci et Huberto Walter et Willelmo Basset et Nigello filio Alexandri et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Walterum abbatem de Westmonasterio et Ricardum et Willelmum fratres de Paddinton de toto tenemento quod ipsi tenuerunt in Padinton de ecclesia de Westmonasterio unde pla[citum fuit inter] eos in curia domini regis scilicet quod prefati Ricardus et Willelmus cla[maverunt quietum] in perpetuum de se et omnibus suis successoribus et heredibus totum prefatum tenementum et quicquid juris in eo habebant sine ullo retinemento prefate ecclesie de Westmonasterio et abbati et terram cum omnibus pertinentiis suis ei reddiderunt Et pro hac recognitione prefatus abbas dedit eis xl marcas argenti et quatuor conredia in ecclesia de Westmonasterio quorum duo sunt ad opus predicti Ricardi et Willelmi usque xij annos sequentes et alia duo sunt ad opus uxorum predictorum Ricardum et Willelmi cum caritatibus et pitanciis quamdiu ipse mulieres uixerint
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation die Veneris proximam post Ascensionem Domini anno xxxi regni Regis Henrici Secundidate coram J[ohanne] Norwicense episcoponame et Rannulfo de Glanvill justiciariis domini regisname et Ricardo tesaurarioname et Godefrido de Luciname et Huberto Waltername et Willelmo Bassetname et Nigello filio Alexandriname et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Walterum abbatem de Westmonasterioname et Ricardumname et Willelmum fratres de Paddintonname de toto tenemento quod ipsi tenuerunt in Padinton de ecclesia de Westmonasterio unde pla[citum fuit inter] eos in curia domini regis scilicet quod prefati Ricardusname et Willelmusname cla[maverunt quietum] in perpetuum de se et omnibus suis successoribus et heredibus totum prefatum tenementum et quicquid juris in eo habebant sine ullo retinemento prefate ecclesie de Westmonasterio et abbatiname et terram cum omnibus pertinentiis suis ei reddiderunt Et pro hac recognitione prefatus abbasname dedit eis xl marcasnumeral argenti et quatuor conredia in ecclesia de Westmonasterio quorum duo sunt ad opus predicti Ricardiname et Willelminame usque xij annosnumeral sequentes et alia duo sunt ad opus uxorum predictorum Ricardumname et Willelminame cum caritatibus et pitanciis quamdiu ipse mulieres uixerint