Charter Document - 00050290

Charter Document - 00050290


Charter Number: 00050290
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1187 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Noverint presentes et futuri quod ego Walterus Dei gratia abbas ecclesie Beati Petri Westmonasterii et totus conventus eiusdem ecclesie concessimus et presenti carta capituli nostri confirmavimus Normanno Blundo et heredibus suis totam terram nostram in parochia Beate Marie in Stanningelane cum omnibus pertinentiis suis que fuit Stephani mercerii quam emimus de Martino filio eius habendam et tenendam de nobis et de ecclesia nostra inperpetuum libere et quiete et honorifice in feodo et hereditate reddendo inde camerario nostro annuatim xij solidos pro omnibus rebus et pro omni servitio ad quatuor terminos anni scilicet infra octabis Pasche iij solidos et infra octabis Sancti Johannis Baptiste iij solidos et infra octabis Sancti Michaelis iij solidos et infra xv dies Natalis Domini iij solidos Et sciendum quod nos debemus warantizare prenominato Normanno et heredibus suis prenominatam terram cum omnibus pertinentiis suis contra omnes gentes per predictum servitium Nec poterimus amplius exigere in predicta terra quam predictum servitium xij scilicet solidorum annuatim Ipse autem Normannus fecit securitatem ecclesie nostre sacramento se conservaturum fidelitatem ipsi ecclesie et nobis de prenominato tenemento Pro hac autem concessione et dimissione et presentis carte nostre confirmatione et warantizasione dedit prenominatus Normannus ecclesie nostre dimidiam marcam argenti in gersummam Hiis testibus Ricardo filio Reyneri Henrico filio Ailwini Michaele filio Johannis Radulfo filio Ade Henrico filio Reyneri Henrico Blundo Radulfo de Winton Waltero Gerino Johanne filio Eldmandi Andrea filio Radulfi filii Ade Ada fratre eiusdem et Nicholao fratre eorum Ansello Michaele clerico et quampluribus aliis