Charter Document - 00050284

Charter Document - 00050284


Charter Number: 00050284
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Noverint ad quos littere iste pervenerint quod ego Laurentius Dei gratia abbas Westmonasterii et conventus eiusdem loci concessimus Mauricio clerico nostro qui perpetuam ecclesie de Sabricheswrth vicariam habet obvenciones et beneficia eiusdem ecclesie in vita sua ita ut inde singulis annis persolvat ad officium sacriste et ad opera ecclesie nostre xv libras dimidium videlicet ad Pascha et dimidium ad Festum Sancti Michaelis ita sane ut infra octavas utriusque termini totum persolvat Episcopalia ipse persolvet et cetera onera ecclesie sustinebit Hec autem predicta ei concedimus quamdiu legitime erga nos se habuerit et statutis terminis bene reddiderit instauramenta que ibi recepta estimata sunt lxiij solidis et x nummis Beneficia ecclesie in terra eiusdem ecclesie collocabuntur et ibidem ad voluntatem ipsius expendentur opera etiam homines in possessione ecclesie manentium eis invitis alias transferre non poterit Post mortem eius tota possessio libera et quieta et absque omni calumpnia in manu nostra remanebit cum predictis instauramentis et cum omnibus emendacionibus quas in ea fecerit Si vero contigerit Mauricius decedere post aliquam anni solucionem factam aut quantum ab eo tunc acceptum fuerit alicui pariter ipsius cum ipse diviserit de quo securi simus restituemus aut eidem possessionem usque ad proximum Festum Sancti Michaelis dimittemus et ipse totum acquietabit Hiis testibus Ysaac canonico de Walth[am] et Willelmo fratre eius Philippo et Mauricio Simone clerico et Johanne nepote abbatis