Charter Document - 00050278
Charter Number: | 00050278 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Laurentius abbas Westmonasterii universis hominibus et fidelibus suis salutem Sciatis quod nos communicato fratrum nostrorum consilio concessimus et hac carta nostra confirmavimus Johanni Burgund donationem quam Ricardus archidiaconus Pictavensis ei fecit de domo que fuit Petri de Windesor London in Piscaria scilicet ut Johannes et heredes sui teneant domum [de] ipso archidiacono et de suis heredibus in feodo et hereditate reddendo inde eidem archidiacono et heredibus suis per annum unum bisantium et unam libram piperis sicut ipse archidiaconus ei concessit et carta sua confirmavit Testibus Roberto de Burneham Willelmo de Sancta Fide Radulfo de Crout Alano Senesc[allo] Alexandro de Barent Osberto Quarel et multis aliis