Charter Document - 00050277
Charter Number: | 00050277 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1158 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Laurentius Dei gratia abbas Westmonasterii universis fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Notum sit omnibus quod nos provida deliberacione communicato fratrum nostrorum consilio concessimus et dedimus Ricardo archidiacono Pictavensi domum quam Petrus de Windesore monachus noster ecclesie nostre dedit London in piscaria tenendam sibi et heredibus suis de ecclesia nostra inperpetuum in feudo et hereditate reddendo michi j libram piperis annuatim in termino Pasche pro omni servicio Quia ipse Petrus eandem domum sub ea condicione ecclesie nostre dedit ut predictus archidiaconus et heredes sui eam de ecclesia nostra hereditarie tenere deberent Pro hac autem concessione et donacione dedit nobis idem archidiaconus decem marcas argenti Testibus Roberto de Burnham Edwardo de Well Henrico de London Aluredo de Watm Magistro Gregorio Elia capellano Radulfo de Exonia Willelmo de Sancta Fide Johanne de Garlande Johanne Buccuinte Gaufrido filio Sabelli Johanne Burg Alexandro de Barent Osberto Quarel Roberto filio Alani Osberto de Kinet Radulfo Marisco