Charter Document - 00050276
Charter Number: | 00050276 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1158 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Noverint ad quos littere iste pervenerint quod ego L[aurentius] Dei gratia abbas Westmonasterii et conventus eiusdem loci remittimus Baldewino Crispo tantum in vita sua de terra que in foro est que fuit Stephani filii Walding tres solidos et iij denarios et de terra in qua Gaufridus Pinchehaste manet viij denarios Post decessum vero Baldewini heredes ipsius de prenominatis terris plenarie solitam censam persolvent videlicet de terra que in foro est xxix solidos et xj denarios et de terra in qua Gaufridus Pinchehaste manet xxxij denarios nisi forte a nobis impetrare possint ut eis inde aliquid condonetur Hiis testibus