Charter Document - 00050274

Charter Document - 00050274


Charter Number: 00050274
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1138 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Domino N vicecomiti Midlesexie G[ervasius] humilis abbas et omnis congregacio Sancti Petri Westmonasterii salutem Iste H requisivit misericordiam Dei et Sancti Petri et sepulchrum Regis Edwardi propter reatum furti quod sibi imponitur Scitote igitur talis est dignitas ecclesie nostre et Regis Edwardi postquam aliquis reus ibi misericordiam sicut supradiximus requisierit nec vitam nec membrum pro illo reatu debet amittere precamur ergo vos et monemus ne contra domum et auxilium tanti patroni facere presumatis Valete