Charter Document - 00050272

Charter Document - 00050272


Charter Number: 00050272
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1138 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Gervasius abbas et omnis congregatio Westmonasterii Aylwyno vicecomiti et omnibus baronibus de Southsexia salutem Sciatis quod Turbernus de Welda misericordiam Dei et altarem Sancti Petri atque sepulcrum Regis Edwardi ad liberacionem sui requisivit Est autem consuetudo et privilegium et ab antiquis Anglie regibus dignitas ista ecclesie Sancti Petri donata ut amplius pro ea forisfactura de qua calumpniatus erat non perdat neque vitam neque membra neque omnino aliquid suarum rerum amittat Valete