Charter Document - 00050257

Charter Document - 00050257


Charter Number: 00050257
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1138 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Hec est conventio inter ecclesiam Sancti Petri Westmonasterii et conventum eiusdem loci et ecclesiam Sancti Martini London et capitulum eiusdem ecclesie videlicet ego Gervasius abbas Sancti Petri Westmonasterii et omnis conventus concedimus ecclesie Sancti Martini London et toti capitulo eiusdem ecclesie tenendam de ecclesia nostra et conventu nostro ecclesiam Sancte Agnetis London cum terris et omnibus rebus eidem ecclesie pertinentibus sicut Godricus Lobbe illas tenuit melius qui ecclesiam ipsam et teneduras suas donavit cum corpore suo die qua monachus effectus est ecclesie nostre Volumus etiam quod honorabiliter et libere illas teneant inperpetuum possessionem et quietam de omnibus consuetudinibus per vij solidos reddendo ecclesie nostre per annum ad duos terminos hoc est in Natale Domini xlij denarios et infra septimanam Pasche xlij denarios Quicumque vero aut ex conventu nostro aut de capitulo Sancti Martini hoc pactum infringere vel violare molitus fuerit anethema sit et cum Juda proditore Dei infernales luat penes Amen