Charter Document - 00050254
Charter Number: | 00050254 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1138 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Gervasius Dei gratia abbas Westmonasterii omnibus probis hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciant tam presentes quam futuri me concessisse et dedisse Willelmo de Wendena et Adelaidi uxori sue omnia tenementa que fuerunt Walterii Stantus et ministeria infra ecclesiam et extra in domibus et terris et omnibus aliis rebus quia predicta Adelaidis filia fuit eiusdem Walteri et iustissima heres ipsius Quam ob rem volo et precipio quod predictus Willelmus uxorque eius Adelaidis et heredes eorum habeant et teneant omnia predicta tenementa et ministeria cum corrediis et consuetudinibus omnibus eisdem ministeriis pertinentibus ita plenarie et quiete et libere et honorifice sicut unquam Walterus Stantus vel aliquis antecessorum melius tenuerunt et sicut Gaufridus frater sepedicte Adelaidis eis quieta clamavit omnia predicta a die desponsionis eorum usque in eternum et heredibus illorum Teste Osberto de Clara priore W Capes Rogero Branc Ricardo de Hair monachis Gregorio Dapifero Ricardo de Furmonwill Hugone Bello Elia de Mulesham Hugone de Bifort Gaufrido filio Godefridi Rogero de Moretein Johanne armigero abbatis multisque aliis