Charter Document - 00050252
Charter Number: | 00050252 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1138 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Gervasius Dei gratia abbas Beati Petri Westmonasterii totusque eiusdem ecclesie conventus omnibus tam futuris quam presentibus Christi fidelibus salutem et eternam felicitatem Scire volumus fraternitatem vestram et caritatem que in Christo est nos uno et communi totius capituli nostri consilio propter honorem et reverentiam corporis Domini Nostri Jesu Christi et Beati Petri Apostolorum Principis et advocati nostri et omnium sanctorum quorum reliquie in nostra requiescunt ecclesia ad luminare corporis Domini Nostri nominatim et ad cetera altaris officia concessisse et dedisse necnon propriis manibus nostris Deo super altare Beati Petri advocati nostri manerium de Keleuedune sicut nostrum proprium cum omnibus rebus pertinentibus ad ipsum manerium optulisse Volumus igitur ut ista donatio rata sit quia ab omnibus nobis ut ita sit confirmata est Quicumque ergo hanc oblationem et hanc donationem temere violare et istud manerium ab illis officiis que supra nominavimus et sicut ordinavimus aliquo malo ingenio auferre vel elongare aut distrahere conatus fuerit nisi citius ad congruam emendationem venerit perpetue maledictionis et anathematis gladio feriatur sit pars eius et portio cum Dathan et Abyron sit conversatio ipsius cum diabolo et angelis eius in igne perpetuo Amen