Charter Document - 00050249

Charter Document - 00050249


Charter Number: 00050249
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1127 - 1134
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Omnibus hominibus tam futuris quam presentibus notum sit tempore Henrici Regis qui tercius ex Normannis regnavit in Anglia Herebertum abbatem Westmonasterii et Priorem Osbertum de Clara una cum omni venerabili eiusdem sancte ecclesie conventu domino Gilberto Universali Lundonie sancte ecclesie presule annuente dedisse tribus puellis Emme videlicet et Gunilde et Cristine heremetorium de Cuneburna quod edificavit Godwynus cum omni terra illius loci et omnibus illis que inibi eadem sanctitatis vite norma fruendi causa future sunt Concessu tamen atque precatu illius Godwyni heremite quatinus eundem locum que ad illum pertinet in elemosina pro redemptione animarum tocius predicti conventus fratrum possideant eadem condicione atque libertate qua Ethelredus rex Anglorum pater Edwardi Regis ad predictam Westmonasterii ecclesiam dedit Hamstedam Post cuius obitum eciam predictus Edwardus qui regni gubernacula suscepit illud idem confirmavit ad cuius ville possessionem ille prenotatus locus antequam hec fierent pertinebat ut Deus Omnium Redemptor omnes illorum animas in celis inter sanctorum consorcia perseverare iubeat Sit tamen semper locus ille sub custodia fratrum ne temerario quolibet iure peioretur aut sinistra regatur Huic ergo loco concessit dari Dominus Abbas Herebertus et totus conventus duo perpetua beneficia unum videlicet pro requie omnium animarum illius ecclesie fratrum et pro omnibus fratribus de Feschampa tam pro vivis quam pro defunctis et aliud quod dederant Ailmaro omni tempore vite sue ut omnipotens Deus ab omni peste et clade omnes predictorum fratrum animas eripiat Et sit ille prescriptus heremita Godwinus magister loci illarumque puellarum quamdiu vixerit custos et post eius obitum eligat conventus puellarum seniorem ydoneum qui earum ecclesie presit abbatis tamen consilio Et non habeat potestatem aliquam abbas priorve aut quislibet alter aliquam intrare faciendi absque illarum voluntate et licencia que infra clause fuerint Capellanus vero qui in monasterio prefuerit de possessionibus vel ecclesie rebus non se intromittat nisi illarum iussu et omnes possessiones quas eis dominus donaverit habeant libere sicut Sanctus Petrus habet suas Et in principio omnium beneficiorum dedimus eis et concessimus imperpetuum xxx solidos de illa elemosina quam Sweno pater Roberti de Estsexa dedit Deo et Sancto Petro scilicet lx solidos quorum solidorum altera medietas in cena domui ad mandatum pauperum Christi faciendum constituta est Hanc autem donacionem fecimus illis ancillis Dei pro statu ecclesie nostre in bonum et pro incolumitate et pace omnium seniorum abbatum et fratrum et benefactorum nostrorum vivorum et pro redempcione animarum a penis ex quorum beneficio descenderunt et pro animabus omnium abbatum nostrorum et fratrum ecclesie nostre defunctorum Huic loco eciam Cuneburnie scilicet dedit Ailmarus sacerdos unam terram in caritate in Sowthwerk que reddit per annum ij solidos His testibus []