Charter Document - 00050247
Charter Number: | 00050247 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1125 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Anno ab Incarnacione Domini M centesimo XXV facta fuit hec conventio inter Herebertum abbatem et conventum Westmonasterii et Henricum filium Wluredi videlicet quod Herebertus abbas et conventus Westmonasterii communi assensu tocius capituli concesserunt Henrico filio Wluredi manerium de Ochendon in vita sua pro x libris dando per annum et de ecclesia sua de Sancto Alfego quam dedit Deo et Sancto Petro dabit per annum xx solidos Et post mortem ipsius Henrici heres eius tenebit supradictum manerium pro xj libris per annum et de ecclesia similiter xx solidis Et si ipse Henricus monachus esse voluerit sine alia convencione recipietur et unus heres eius tenebit sicut supradictum est Et si heres eius monachus esse voluerit ea convencione recipietur qua et pater eius est receptus et manerium et ecclesia postea soluta et quieta et libera cum omnibus incrementis suis remanebunt Deo et Sancto Petro Terminis denariorum ad Pascham c et x solidos ad Festum Sancti Michaelis c et x solidos Testibus Albrico de Ver Rogero de Ver Rogero de Persora Henrico Arbor Godwino et Hachuno et multis aliis
Markups
Names Markup:
Anno ab Incarnacione Domini M centesimo XXVdate facta fuit hec conventio inter Herebertum abbatemname et conventum Westmonasteriiname et Henricum filium Wlurediname videlicet quod Herebertus abbasname et conventus Westmonasteriiname communi assensu tocius capituli concesserunt Henrico filio Wlurediname manerium de Ochendon in vita sua pro x librisnumeral dando per annum et de ecclesia sua de Sancto Alfego quam dedit Deo et Sancto Petro dabit per annum xx solidosnumeral Et post mortem ipsius Henriciname heres eius tenebit supradictum manerium pro xj librisnumeral per annum et de ecclesia similiter xx solidisnumeral Et si ipse Henricusname monachus esse voluerit sine alia convencione recipietur et unus heres eius tenebit sicut supradictum est Et si heres eius monachus esse voluerit ea convencione recipietur qua et pater eius est receptus et manerium et ecclesia postea soluta et quieta et libera cum omnibus incrementis suis remanebunt Deo et Sancto Petro Terminis denariorum ad Pascham c et x solidosnumeral ad Festum Sancti Michaelis c et x solidosnumeral Testibus Albrico de Vername Rogero de Vername Rogero de Persoraname Henrico Arborname Godwinoname et Hachunoname et multis aliis