Charter Document - 00050246

Charter Document - 00050246


Charter Number: 00050246
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1121 - 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Hec est conventio inter Abbatem Herbertum et monachos Westmonasterii et Leouegarum quod communi consensu capituli concessum est eidem Leouegaro et heredibus suis in feudo firma pro proficuo ecclesie terram de Coggeshal pro xl solidis reddendo per annum pro omnibus serviciis et consuetudinibus et terram illam quam Normanus tenet que dimidia hida est appellata similiter sibi concessa est et heredibus eius pro iij solidis per annum pro omnibus serviciis ita ut libere et quiete et honorifice teneat et ut hallimotum ville nostre placita sequentia nisi abbas nominatim asseruit et hoc sibi preceperit Et ipse Leouegarus eodem die quo hec sibi concessa fuit dedit Deo et Sancto Petro et fratribus ecclesie in elemosina omnibus diebus vite sue et heredes eius post eum hoc idem dabunt Testes sunt Albericus de Vere Goffridus de Colet et Ricg de Colet et Alinus Ricardus Godefridus camerarius Alberici Siricus Widfarus Adam de London Randulfus de Plumsted