Charter Document - 00050236
Charter Number: | 00050236 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1086 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Anno Dominice Incarnationis millesimo LXXXVJ nos Gilbertus abbas et conventus Westmonasterii concessimus Willelmo Baynard quoddam berwicum de villa Westmonasterii nomine Totenhala ad se hospitandum et tota vita sua tenendum pro servicio unius militis cum omnibus rebus illi pertinentibus ita bene et quiete sicut umquam Wlfricus Taynus cognomine Bordewate melius de ecclesia illud tenuerat Consuetudines igitur et libertates quas nos in eodem habemus ipse Willelmus habebit exceptis auxiliis nostris que inde sicut in aliis ecclesie terris de militibus nostris accipiemus et exceptis decimis illius terre domui elemosinarie nostre constitutis Hec vero sibi tenenda concessimus pro amore et servicio quod ecclesie nostre contulit eo tamen tenore ut post eius decessum terra illa predicta soluta ecclesie nostre maneat et quieta Et super eo quidem affidavit nos predictus Willelmus quod nec terram prefatam vendet nec in vadium ponet nec alicui ad dampnum ecclesie nostre dimittet Testibus Roberto priore Nicholao Willelmo et Herberto monachis Radulpho Baynard Herlewyno fratre Grunzonis et multis aliis