Charter Document - 00050235

Charter Document - 00050235


Charter Number: 00050235
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1080 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Hec est conventio Willelmi Dunelmensis episcopi et domini Vitalis abbatis si aliquid eorum obierit fiat pro eo in utroque monasterio sicut pro eiusdem monasterii episcopo vel abbate cum vero aliquis Dunelmensis monachus obierit fiant pro eo apud Westmonasterium vij plenaria officia in conventu et unusquisque sacerdos cantet pro eo unam missam ceteri vero fratres cantent pro eo unusquisque unum salterium laici vero qui salterium nesciunt cantent unusquisque centies et quinquagesies Pater Noster Et hoc idem faciant Dunelmenses monachi pro monachis de Westmonasterio Et huius conventionis sit particeps Turstinus Dunelmensis archidiaconus