Charter Document - 00050234

Charter Document - 00050234


Charter Number: 00050234
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Antique peritie crebris instructus ammonitionibus literarum serie in primi presentibus et futuris utillimum fore censeo quod ego Vitalis abbas monasterii Sancti Petri quod Westmonasterium nominatur cum consensu fratrum nostrorum cuidam Giraldo suisque heredibus quandam terre mansionem quam Anglica lingua Vuerc appellatur apud Lundoniam civitatem concedo ea ratione ut sexaginta solidos denariorum per tres Sancti Petri festivitates partitos annuatim solvant quos quamdiu in arcuus monasterii intulerint liberam possidendi habeant potestatem Si autem desidie in commodo sibi inerti predictum censum reddere noluerint quicquid edificii terre cum pactum ab illis fuerit tollent terra vero libera ecclesie remanebit Herbertus de Curtono Walterius de Valelia Edricus de Deorhestria Lambertus cocus Willelmus et Rodgerius frater eius de Torsi Willelmus frater Geraldi Elwinus cocus