Charter Document - 00040475

Charter Document - 00040475


Charter Number: 00040475
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Symon filius Symonis le Bret salutem Notum sit vobis omnibus quod presens fui et consentiens ubi Symon le Bret pater meus dedit et concessit et carta sua confirmavit canonicis de Waltham in puram et perpetuam elemosinam ad proprios usus eorum ecclesiam de Wrengle et ecclesiam de Abinton[] cum omnibus rebus et libertatibus et possessionibus ad illas pertinentibus et quandem partem greve in villa de Wrengle sicut mercata est ad faciendas salinas cum quadam parte prati et communi pastura sicut in carta patris mei continetur quam fecit predictis canonicis de Waltham Et quia nec debeo nec esse volo contra voluntatem et donationem partis mei quam fecit eisdem canonicis de Waltham et contra consensum meum predictam donationem patris mei de predictis ecclesiis et de prefato prato et communi pastura et de omnibus que continentur in carta patris mei quam fecit prenominatis canonicis de Waltham pro salute anime sue et salute mea et omnium nostrorum ratam habeo et presenti carta mea confirmo Hiis testibus Magistro Ricardo cancellario domini Cantuariensis Magistro Symone de Sywell[] Magistro Willelmo de Sumercote Magistro Godefrido de Insula Willelmo Sparleng Roberto de Bristoll[] Abraham de Wrengle Alano clerico Willelmo de Belm[] Thoma de Boemb[] Rogero Bigod Marcallo Iohanne de Basingeham[] Nicholao filio Walteri de Waltham Ricardo de Ringsted[] Thoma de Brancestre clericis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Symon filius Symonis le Bretname salutem Notum sit vobis omnibus quod presens fui et consentiens ubi Symon le Bret patername meus dedit et concessit et carta sua confirmavit canonicis de Walthamname in puram et perpetuam elemosinam ad proprios usus eorum ecclesiam de Wrengle et ecclesiam de Abinton[] cum omnibus rebus et libertatibus et possessionibus ad illas pertinentibus et quandem partem greve in villa de Wrengle sicut mercata est ad faciendas salinas cum quadam parte prati et communi pastura sicut in carta patris mei continetur quam fecit predictis canonicis de Walthamname Et quia nec debeo nec esse volo contra voluntatem et donationem partis mei quam fecit eisdem canonicis de Walthamname et contra consensum meum predictam donationem patris mei de predictis ecclesiis et de prefato prato et communi pastura et de omnibus que continentur in carta patris mei quam fecit prenominatis canonicis de Walthamname pro salute anime sue et salute mea et omnium nostrorum ratam habeo et presenti carta mea confirmo Hiis testibus Magistro Ricardo cancellario domini Cantuariensisname Magistro Symone de Sywellname[] Magistro Willelmo de Sumercotename Magistro Godefrido de Insulaname Willelmo Sparlengname Roberto de Bristollname[] Abraham de Wrenglename Alano clericoname Willelmo de Belmname[] Thoma de Boembname[] Rogero Bigod Marcalloname Iohanne de Basingehamname[] Nicholao filio Walteri de Walthamname Ricardo de Ringstedname[] Thoma de Brancestre clericisname