Charter Document - 00040284
Charter Number: | 00040284 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Charters of Waltham Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1176 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Vitellus tenuit terram Pinnaculi cui successit Philippus filius eius qui adulteratus est cum Editha uxore Alcheri vivente ipso Alchero Quod cum audiret Ricardus filius Alcheri et filius ipsius mulieris adultere insidiatus est ipse Ricardus ipsi Philippo ad mortem in Wallya Interea contigit ut latrones de nocte depredarent et eciam comburerent domum Willelmi filii Audelyn in Stapelford[] et ad procuracionem Ricardi filii Alcheri inponitum est istud factum super Philippum cum aliis Quod autem tempore cum Philippus esset apud London[] venit repente Ricardus filius Alcheri cum magno comitatu ut caperet eum sicut hominem houtlagatum pro supradicta depredacione et combustione Philippus vero de adulterio perpetrato cum matre predicti Ricardi concius fugit et in fuga ab ipso Ricardo captus est et incarceratus Et tandem Ricardo pro posse suo procurante et adiuvante plus pro adulterio cum matre sua commisso quam causa iusticie suspensus est quo mortuo Rex h[enricus] fundator noster dedit Ricardo filio Alcheri terram supradictam Et factus est planctus magnus de morte et exheredacione iniusta istius Philippi eo quod vir pulcherrimus erat et liberalis et aliquando aquarius Alienore regine et a depredacione supradicta et combustione inmunis ut dicebatur
Markups
Names Markup:
Vitellusname tenuit terram Pinnaculi cui successit Philippus filiusname eius qui adulteratus est cum Editha uxore Alcheriname vivente ipso Alcheroname Quod cum audiret Ricardus filius Alcheri et filius ipsius mulierisname adultere insidiatus est ipse Ricardusname ipsi Philipponame ad mortem in Wallya Interea contigit ut latrones de nocte depredarent et eciam comburerent domum Willelmi filii Audelynname in Stapelford[] et ad procuracionem Ricardi filii Alcheriname inponitum est istud factum super Philippumname cum aliis Quod autem tempore cum Philippusname esset apud London[] venit repente Ricardus filius Alcheriname cum magno comitatu ut caperet eum sicut hominem houtlagatum pro supradicta depredacione et combustione Philippusname vero de adulterio perpetrato cum matre predicti Ricardiname concius fugit et in fuga ab ipso Ricardoname captus est et incarceratus Et tandem Ricardoname pro posse suo procurante et adiuvante plus pro adulterio cum matre sua commisso quam causa iusticie suspensus est quo mortuo Rex h[enricus] fundatorname noster dedit Ricardo filio Alcheriname terram supradictam Et factus est planctus magnus de morte et exheredacione iniusta istius Philippiname eo quod vir pulcherrimus erat et liberalis et aliquando aquarius Alienore reginename et a depredacione supradicta et combustione inmunis ut dicebatur