Charter Document - 00040234

Charter Document - 00040234


Charter Number: 00040234
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino apostolorum Philippi et Iacobi anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis duodecimo coram Huberto de Burgo tunc capitali iusticiario Anglie Martino de Pateshill[] archidiacono Norfoc[] Iohanne Marescallo Willelmo de Insula iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem Iuvenem querentem et fratrem Robertum de Dive priorem Hospitalis Ierusalem in Anglia per fratrem Manasserum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de piscaria in aqua de Nasing[] unde predictus Iohannes questus fuit quod frater Robertus de Malteby Ricardus Carpentarius Ricardus Dispensarius Reginaldus Prepositus Iohannes Molendinarius et Ricardus Kake homines et bailivi predicti prioris iniuste protractaverunt piscariam illam ad nocumentum liberi tenementi ipsius Iohannis in Nasingg[] et unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus prior recognovit et concessit pro se et successoribus suis predicto Iohanni quod idem Iohannes et heredes sui decetero poterunt gurgitem firmare et piscariam facere quandocumque et ubicumque voluerint ad certam terram predicti prioris de Brokesburn[] a medietate prati ipsius prioris quod vocatur Pastura Hospitalis versus austrum sine contradictione vel impedimento predicti prioris vel successorum suorum que medietas continet quadraginta et tres perticas terre et decem pedes quarum unaquaque pertica terre continet septemdecim pedes et dimidium ita scilicet quod bene licebit eidem Iohanni et heredibus suis amovere piscariam illam de loco in locum ad voluntatem eorum infra predictas divisas Et preterea predictus prior dedit predicto Iohanni unam marcam argenti Et pro hac recognitione quietaclamatione fine et concordia predictus Iohannes remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et domui Hospitali Ierusalem in Anglia totum ius et clamium quod idem Iohannes habuit vel habere potuit in piscaria firmanda vel gurgite faciendo in predicta aqua a predicta medietate predicti prati quantum dominica terra ipsius prioris extenditur versus aquilonem

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation in crastino apostolorum Philippi et Iacobi anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis duodecimodate coram Huberto de Burgo tunc capitali iusticiario Angliename Martino de Pateshill[] archidiacono Norfocname[] Iohanne Marescalloname Willelmo de Insula iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem Iuvenemname querentem et fratrem Robertum de Dive priorem Hospitalis Ierusalem in Anglianame per fratrem Manasserumname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de piscaria in aqua de Nasing[] unde predictus Iohannesname questus fuit quod frater Robertus de Maltebyname Ricardus Carpentariusname Ricardus Dispensariusname Reginaldus Prepositusname Iohannes Molendinariusname et Ricardus Kakename homines et bailivi predicti priorisname iniuste protractaverunt piscariam illam ad nocumentum liberi tenementi ipsius Iohannisname in Nasingg[] et unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus priorname recognovit et concessit pro se et successoribus suis predicto Iohanniname quod idem Iohannesname et heredes sui decetero poterunt gurgitem firmare et piscariam facere quandocumque et ubicumque voluerint ad certam terram predicti priorisname de Brokesburn[] a medietate prati ipsius prioris quod vocatur Pastura Hospitalis versus austrum sine contradictione vel impedimento predicti priorisname vel successorum suorum que medietas continet quadraginta et tres perticas terre et decem pedes quarum unaquaque pertica terre continet septemdecim pedes et dimidium ita scilicet quod bene licebit eidem Iohanniname et heredibus suis amovere piscariam illam de loco in locum ad voluntatem eorum infra predictas divisas Et preterea predictus priorname dedit predicto Iohanniname unam marcam argenti Et pro hac recognitione quietaclamatione fine et concordia predictus Iohannesname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto prioriname et successoribus suis et domui Hospitali Ierusalem in Anglia totum ius et clamium quod idem Iohannesname habuit vel habere potuit in piscaria firmanda vel gurgite faciendo in predicta aqua a predicta medietate predicti prati quantum dominica terra ipsius prioris extenditur versus aquilonem