Charter Document - 00010324

Charter Document - 00010324


Charter Number: 00010324
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Iohannis nonodecimo coram Roberto de Lexinton[] Oliuerio de Vallibus Ada filio Willelmi et Roberto de Bellocampo iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de Hecham petentem et Galfridum decanum et capitulum sancti Pauli London[] tenentes de sexaginta acris terre et uno mesuagio et uno molendino cum pertinenciis in Stebbeye unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictis decano et capitulo et successoribus eorum totum ius et clamium quod habuerunt in tota predicta terra mesuagio et molendino cum pertinenciis imperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem decanus et capitulum dederunt predicto Ricardo octo marcas argenti Middlesex[]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Iohannis nonodecimodate coram Roberto de Lexintonname[] Oliuerio de Vallibusname Ada filio Willelminame et Roberto de Bellocampo iusticiariis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de Hechamname petentem et Galfridum decanumname et capitulum sancti Pauli Londonname[] tenentes de sexaginta acris terre et uno mesuagio et uno molendino cum pertinenciis in Stebbeye unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardusname remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictis decanoname et capituloname et successoribus eorum totum ius et clamium quod habuerunt in tota predicta terra mesuagio et molendino cum pertinenciis imperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem decanusname et capitulumname dederunt predicto Ricardoname octo marcas argenti Middlesex[]