Charter Document - 00010192
Charter Number: | 00010192 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Licence |
Date: | 1160 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Lond[oniensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Cum ex plurimis per orbem ecclesiis appareret quantum utilitatis et honoris portet officium thesaurarii propositum super ordinando similiter in ecclesia Lond[oniensi] thesaurarium quod prius ardenter conceperamus tandem hoc ordine consummauimus Dilectus siquidem filius et concanonicus noster Godefridus ecclesias quasdam ex donatione bone memorie Roberti Londoniensis episcopi decessoris nostri possidebat que dicebantur ad mensam episcopalem pertinere Ut igitur omnis occasio litis tolleretur consulto prius domino ac patre nostro Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo tractatu etiam cum quibusdam coepiscopis nostris et aliis prudentibus viris diligencius habito tocius deinde capituli nostri assensu subsecuto predictum Godefridum ecclesie nostre thesaurarium constituimus et eius usibus ac successorum ipsius ecclesias illas deputauimus Postmodum de mandato pape Alexandri de petitione monitu et consilio Hilarii Cycestrensis episcopi Roberti Lincolniensis Godefridi sancti Assaf episcoporum necnon Laurencii abbatis Westmonasterii consensu etiam Hugonis decani Nicholai Radulfi Ricardi archidiaconorum et ceterorum concanonicorum nostrorum adhibito pactiones quasdam quibus idem Godefridus importabiliter erat oneratus omnino remisimus et ipsum Godefridum a iuramento quo ad illas pactiones tenendas artabatur absoluimus Honorem tamen thesaurarii quam constitueramus integrum perpetuo manere decreuimus tantum ut nec nobis nec alicui successorum nostrorum idem Godefridus aut alius succedens thesaurarius in aliquo onere exhibendo teneatur obnoxius Duas autem de illis ecclesiis scilicet ecclesiam de Pelham Ricardi de Furnell et ecclesiam de Pelham Willelmi de Saneriis in manus nostras idem Godefridus refutauit quas capitulo sancti Pauli concessimus inperpetuum et donauimus et de eis Hugonem decanum et capitulum inuestiuimus ita scilicet ut idem Godefridus uel qui fuerit thesaurarius de capitulo illas teneat et ipsi de eis fidelitatem faciat atque singulis annis expendat ad onera ecclesie scilicet ad luminaria paranda ccc libras cere ad sex lampades continue ardentes oleum item ad incensum ad carbonem ad ornamenta et vestimenta ecclesie sarcienda et lauanda item ad purgandam et iunco stramine mappis sternendam ecclesiam item ad clericum sacristane et tres seruientes ecclesie conducendos non tamen pascendos expensam subeat quam consueuit ecclesia ita tamen ut omnino ad decem marcas in oneribus predictis expendendas et non ulterius oneretur Dum autem thesaurarium esse vacantem contigerit predicte due ecclesie in propriam capituli potestatem redeant et eius arbitrio de ipsis predicta onera fiant Has igitur ecclesias post refutationem Godefridi cum capitulum a nobis suscepisset incontinenti sub presencia et assensu nostro eidem Godefrido de se tenendas capitulum concessit et tradidit qui etiam fidelitatem ipsi capitulo de eis deinceps fecit Et uolumus ut eodem tenore et ordine qui succedent thesaurario easdem optineant et ipsis debitus honor econtra rependatur Conuenit etiam ut capitulum propria potestate cogat et urgeat thesaurarios sicut de se tenentes per easdem ecclesias quatinus distincta superius onera singulis annis sine omni frustratione et molestia compleant Hec autem sunt qui perpetuo ad thesaurarium deputauimus scilicet ecclesie de Sutdministre cum duabus hidis mylande et marisco et decimis et omnibus beneficiis et accessionibus earum item ecclesie in valle de Haddam de Aldeburia de Pelham Ricardi de Furnell de Pelham Willelmi de Sarneriis similiter cum terris et decimis et omnimodis pertinenciis et tenueris earum quas omnes ita liberas omnino et quietas esse uolumus et decernimus sicut sunt ecclesie in nostro proprio dominico constitute scilicet ut archidiaconis vel decanis numquam in aliquo respondeant preterquam in xiii den annuorum solutione quos vna quoque earum soluere debent nomine synodalium Hanc itaque concessionem donationem et dispositionem nostram tam honestam tam necessariam inperpetuum ratam inconuulsam immutilatam manere statuimus et sigilli nostri testimonio communimus Nec uideatur alienatio uel proprii redditus minus legitima diminucio ubi ecclesie nostre tam ad honorem quam ad utilitatem non minimum crementum accidit Testibus hiis Roberto Lyncolniensi episcopo Hylario Ciscestriensi episcopo Godefrido episcopo de sancto Asaf Laurencio abbate Westmonasterii Hugone decano sancti Pauli et aliis
Markups
Names Markup:
Ricardusname dei gratia Lond[oniensis] episcopusname omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Cum ex plurimis per orbem ecclesiis appareret quantum utilitatis et honoris portet officium thesaurarii propositum super ordinando similiter in ecclesia Lond[oniensi] thesaurarium quod prius ardenter conceperamus tandem hoc ordine consummauimus Dilectus siquidem filius et concanonicus noster Godefridusname ecclesias quasdam ex donatione bone memorie Roberti Londoniensis episcopi decessoris nostriname possidebat que dicebantur ad mensam episcopalem pertinere Ut igitur omnis occasio litis tolleretur consulto prius domino ac patre nostro Theobaldo Cantuariensi archiepiscoponame tractatu etiam cum quibusdam coepiscopis nostris et aliis prudentibus viris diligencius habito tocius deinde capituli nostri assensu subsecuto predictum Godefridum ecclesie nostre thesaurariumname constituimus et eius usibus ac successorum ipsius ecclesias illas deputauimus Postmodum de mandato pape Alexandriname de petitione monitu et consilio Hilarii Cycestrensis episcopiname Roberti Lincolniensisname Godefridi sancti Assaf episcoporumname necnon Laurencii abbatis Westmonasteriiname consensu etiam Hugonis decaniname Nicholainame Radulfiname Ricardi archidiaconorumname et ceterorum concanonicorumname nostrorum adhibito pactiones quasdam quibus idem Godefridusname importabiliter erat oneratus omnino remisimus et ipsum Godefridumname a iuramento quo ad illas pactiones tenendas artabatur absoluimus Honorem tamen thesaurarii quam constitueramus integrum perpetuo manere decreuimus tantum ut nec nobis nec alicui successorum nostrorum idem Godefridusname aut alius succedens thesaurarius in aliquo onere exhibendo teneatur obnoxius Duas autem de illis ecclesiis scilicet ecclesiam de Pelham Ricardi de Furnellname et ecclesiam de Pelham Willelmi de Saneriisname in manus nostras idem Godefridusname refutauit quas capitulo sancti Pauliname concessimus inperpetuum et donauimus et de eis Hugonem decanumname et capitulumname inuestiuimus ita scilicet ut idem Godefridusname uel qui fuerit thesaurarius de capituloname illas teneat et ipsi de eis fidelitatem faciat atque singulis annis expendat ad onera ecclesie scilicet ad luminaria paranda cccnumeral libras cere ad sex lampades continue ardentes oleum item ad incensum ad carbonem ad ornamenta et vestimenta ecclesie sarcienda et lauanda item ad purgandam et iunco stramine mappis sternendam ecclesiam item ad clericum sacristane et tres seruientes ecclesie conducendos non tamen pascendos expensam subeat quam consueuit ecclesia ita tamen ut omnino ad decem marcas in oneribus predictis expendendas et non ulterius oneretur Dum autem thesaurarium esse vacantem contigerit predicte due ecclesie in propriam capituliname potestatem redeant et eius arbitrio de ipsis predicta onera fiant Has igitur ecclesias post refutationem Godefridiname cum capitulumname a nobis suscepisset incontinenti sub presencia et assensu nostro eidem Godefridoname de se tenendas capitulumname concessit et tradidit qui etiam fidelitatem ipsi capituloname de eis deinceps fecit Et uolumus ut eodem tenore et ordine qui succedent thesaurario easdem optineant et ipsis debitus honor econtra rependatur Conuenit etiam ut capitulumname propria potestate cogat et urgeat thesaurarios sicut de se tenentes per easdem ecclesias quatinus distincta superius onera singulis annis sine omni frustratione et molestia compleant Hec autem sunt qui perpetuo ad thesaurarium deputauimus scilicet ecclesie de Sutdministre cum duabus hidis mylande et marisco et decimis et omnibus beneficiis et accessionibus earum item ecclesie in valle de Haddam de Aldeburia de Pelham Ricardi de Furnellname de Pelham Willelmi de Sarneriisname similiter cum terris et decimis et omnimodis pertinenciis et tenueris earum quas omnes ita liberas omnino et quietas esse uolumus et decernimus sicut sunt ecclesie in nostro proprio dominico constitute scilicet ut archidiaconis vel decanis numquam in aliquo respondeant preterquam in xiii dennumeral annuorum solutione quos vna quoque earum soluere debent nomine synodalium Hanc itaque concessionem donationem et dispositionem nostram tam honestam tam necessariam inperpetuum ratam inconuulsam immutilatam manere statuimus et sigilli nostri testimonio communimus Nec uideatur alienatio uel proprii redditus minus legitima diminucio ubi ecclesie nostre tam ad honorem quam ad utilitatem non minimum crementum accidit Testibus hiis Roberto Lyncolniensi episcoponame Hylario Ciscestriensi episcoponame Godefrido episcopo de sancto Asafname Laurencio abbate Westmonasteriiname Hugone decano sancti Pauliname et aliis